monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 3
VOTIENI MONTANI. Facis iam ut dicam: non accepi beneficium, aut: reddidi. certius reddam, cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. Non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo, nisi liber sum. Est vir egregius Callias, est misericors, sed utinam tantum adversus bonos! Maior iniuria est, si nunc manus Cimonis alligantur, quam fuit beneficium, quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo impudicam pati voluit. Vis tu divitias tuas abscondere, cum in eos incideris, qui mendicitate censentur? nihil habet domus nostra melius, quod ostendat, quam paupertatem: da pecuniam Miltiadi, qua damnationem luat; nocens erit. da Cimoni, qua patrem redimat; pius non erit.